Haller's Concordance: VARIOS
- et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum Gen. 30:35
- si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt Gen. 31:8
- postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum Gen. 31:10
- qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban Gen. 31:12
- argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus Ex. 35:25
- adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios Lev. 7:24
- super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribae et magistri de Levitis ianitores 2 Par. 34:13
- non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores Wis. 15:4