Haller's Concordance: VASTAVIT
- inde reversus in Dabir cepit eam atque vastavit Josu. 10:38
- universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo Josu. 10:42
- percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio Josu. 11:11
- qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit 4 Ki. 16:9
- factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam 1 Par. 20:1
- adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit 2 Par. 28:20
- vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam Ps. 80:13
- idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum Jer. 5:6
- vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam eorum Jer. 25:36
- quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum Jer. 51:55