Haller's Concordance: AUFERTE
- nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto ac servite Domino Josu. 24:14
- nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel Josu. 24:23
- ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim 1 Ki. 7:3
- dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario 2 Par. 29:5
- lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse Isa. 1:16
- auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israhel Isa. 30:11
- et dicam viam facite praebete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei Isa. 57:14
- circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum Jer. 4:4
- ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini Jer. 5:10
- qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis Zach. 3:4
- et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet Lk. 19:24
- et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis Jn. 2:16
- nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis 1 Cor. 5:13