Haller's Concordance: VECTIGAL
- sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem 2 Par. 17:11
- nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa aedificata fuerit et muri eius instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet 1 Esd. 4:13
- nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant 1 Esd. 4:20
- vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris domus Dei huius ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos 1 Esd. 7:24
- reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem Rom. 13:7