Haller's Concordance: VEHEMENS
- quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi praeberetis auxilium et facere noluistis Judg. 12:2
- ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria 3 Ki. 18:2
- repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi Job 1:19
- et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi coetus magnus et exercitus vehemens Ezec. 38:15
- sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes 2 Ma. 10:29