Haller's Concordance: VELIS
- quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium Dt. 18:9
- in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam 2 Esd. 6:6
- in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi Ps. 41:11
- quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata Pr. 26:23
- cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis Ezec. 37:18