Haller's Concordance: VELLE
- fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar Gen. 27:4
- abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius Gen. 27:14
- at ille consurgens coepit velle proficisci et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere Judg. 19:7
- non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens Sir. 7:5
- noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona Sir. 7:14
- at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum 2 Ma. 6:23
- audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua 2 Ma. 11:24
- adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos 2 Ma. 11:29
- sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis 2 Ma. 12:8
- scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio Rom. 7:18
- et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore 2 Cor. 8:10
- Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate Phil. 2:13