Haller's Concordance: VENDERE
- praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas Gen. 47:22
- sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam Dt. 21:14
- in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent 2 Esd. 13:15
- veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam Pr. 23:23
- qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt 1 Ma. 13:49
- cumque adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere mulieres ac iuvenes vendere 2 Ma. 5:24
- et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius Apoc. 13:17