Haller's Concordance: VENDIDERIT
- si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt Ex. 21:7
- qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur Ex. 21:16
- si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove Ex. 22:1
- si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat Lev. 25:25
- qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus Lev. 25:29
- si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum Lev. 25:39
- si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius Lev. 25:47
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis Amos 2:6