Haller's Concordance: VENIAS
- percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel Judg. 11:33
- percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti 1 Ki. 15:7
- fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer 2 Ki. 5:25
- foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me 3 Ki. 15:19
- At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum ad convivium, quod paravi. Esther 5:4
- et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens Ps. 143:2
- nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge Jer. 40:4
- et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga maris Ezec. 47:20