Haller's Concordance: VENIEBANT
- ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset Gen. 34:7
- omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent Gen. 41:57
- ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes Judg. 6:5
- et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius 3 Ki. 4:34
- factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis 4 Ki. 3:20
- fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus 1 Par. 9:25
- sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei 1 Par. 12:22
- cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suum 2 Par. 12:11
- fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia quae praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant 2 Par. 23:8
- steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de proelio 2 Par. 28:12
- Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt in mensa mea erant 2 Esd. 5:17
- sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos 2 Esd. 6:17
- omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius 2 Esd. 10:29
- Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. Esther 8:17
- et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum Ezec. 9:2
- et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt armillas in manibus eorum et coronas speciosas in capitibus eorum Ezec. 23:42
- Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. Dan. 13:6
- et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant Mk. 6:31
- cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius Lk. 16:21
- exierunt de civitate et veniebant ad eum Jn. 4:30
- et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas Jn. 19:3
- multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos Acts 19:18
- o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso, et dicens dixisti: 4 Esd. 9:29