Haller's Concordance: VENIENTIBUS
- factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa Gen. 10:19
- elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor Gen. 13:10
- factum est autem venientibus Iudaeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos 2 Esd. 4:12
- venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram Isa. 13:5
- ad filios Assyriorum praebuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia Ezec. 23:12
- hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada Ezec. 47:15
- maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito Hab. 3:14
- gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas 3 Jn. 1:3
- mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur. 4 Esd. 7:21