Haller's Concordance: VENIRENT
- filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan Ex. 16:35
- ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur Ex. 36:12
- profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum Num. 10:21
- et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel 1 Ki. 7:13
- et consurgentes viri Israhel et Iuda vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque Accaron 1 Ki. 17:52
- surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae cumque venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem reppererunt 4 Ki. 7:5
- misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel 2 Par. 30:1
- et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est 2 Par. 30:5
- et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias 2 Esd. 4:8
- dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum 2 Esd. 13:22
- et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem Ps. 107:7
- praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista Isa. 48:5
- et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis 1 Ma. 3:39
- et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt 1 Ma. 4:60
- et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae 1 Ma. 5:45
- et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona 1 Ma. 16:19
- et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur Lk. 5:7
- et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia Lk. 14:17
- qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt Acts 17:15
- prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant Gal. 2:12
- et de praepositis ipsis per pagos, dum venirent in templum Dei quod erat in Hierusalem, vovere suscitare templum in loco suo secundum suam virtutem, 3 Esd. 5:44
- et dixi eis ut venirent ad Luddeum ductorem, qui erat apud locum gazofilacii. 3 Esd. 8:46