Haller's Concordance: VENIS
- dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio Gen. 16:8
- dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergam Judg. 4:8
- interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero Judg. 17:9
- elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis et quo vadis Judg. 19:17
- et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis 1 Ki. 17:43
- dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti 1 Ki. 17:45
- dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugi 2 Ki. 1:3
- dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo 2 Ki. 15:19
- ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam 4 Ki. 5:25
- factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis Jud. 10:11
- cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam Job 1:7
- ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam Job 2:2
- Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas Ezec. 38:13
- Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me Mt. 3:14