Haller's Concordance: VENISTIS
- locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis Gen. 26:27
- et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria Gen. 42:7
- recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis Gen. 42:9
- quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis Gen. 42:12
- quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito Ex. 2:18
- dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis Dt. 1:20
- neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis Dt. 12:9
- et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos Dt. 29:7
- at illi ad Iosue servi inquiunt tui sumus quibus Iosue quinam ait estis et unde venistis Josu. 9:8
- eduxique vos et patres vestros de Aegypto et venistis ad mare persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum Josu. 24:6
- transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestras Josu. 24:11
- quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et eiecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi Judg. 11:7
- Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester Judg. 11:9
- egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 1 Par. 12:17
- nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis Job 6:21
- et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas Jer. 7:10
- fili hominis loquere senioribus Israhel et dices ad eos haec dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus Ezec. 20:3
- nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me Mt. 25:36
- descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis Acts 10:21