Haller's Concordance: VENTER
- nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit Job 20:20
- utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum Job 20:23
- en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit Job 32:19
- miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus Ps. 31:9
- quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster Ps. 44:25
- iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis Pr. 13:25
- de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum Pr. 18:20
- dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius Cant. 5:4
- manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris Cant. 5:14
- umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis Cant. 7:2
- omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior Sir. 36:20
- venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem Sir. 51:29
- super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris Isa. 16:11
- RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est Lam. 1:20
- et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce Ezec. 3:3
- Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex aere. Dan. 2:32
- audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum Hab. 3:16
- factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti Lk. 11:27
- esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori 1 Cor. 6:13
- quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt Phil. 3:19
- et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus Apoc. 10:10