Haller's Concordance: VENTRES
- argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est Ezec. 7:19
- quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt Lk. 23:29
- dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri Tit. 1:12