Haller's Concordance: VENTRIS
- cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui Gen. 30:2
- et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi Dt. 7:13
- benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum Dt. 28:4
- maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum Dt. 28:18
- quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis Job 3:10
- fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius Job 40:16
- sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei Ps. 22:14
- ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei Ps. 40:8
- ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris Ps. 127:3
- iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam Ps. 132:11
- verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris Pr. 18:8
- lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris Pr. 20:27
- livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris Pr. 20:30
- verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris Pr. 26:22
- aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me Sir. 23:6
- sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum Sir. 37:5
- de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta Sir. 51:7
- numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae Mic. 6:7
- et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui Lk. 1:42
- quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui, 4 Esd. 10:12