Haller's Concordance: VERA
- mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis Gen. 42:16
- et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest Num. 13:27
- re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus Num. 16:14
- nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona haec 2 Ki. 7:28
- et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio Jud. 8:28
- timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis Ps. 19:9
- omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi Ps. 119:86
- anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum Sir. 37:18
- quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera. Dan. A:4
- Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. Dan. A:5
- Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caeli: quia omnia opera eius vera, et viae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. Dan. 4:37
- Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. Dan. 8:26
- statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus 2 Ma. 3:8
- erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum Jn. 1:9
- et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant Jn. 10:41
- ego sum vitis vera et Pater meus agricola est Jn. 15:1
- et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis Jn. 19:35
- de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate Phil. 4:8
- et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua Apoc. 16:7
- quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius Apoc. 19:2
- et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt Apoc. 19:9
- et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera Apoc. 21:5
- et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito Apoc. 22:6
- et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite. Lao. 1:15