Haller's Concordance: VERAM
- porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea haec putas impleri non posse Jud. 6:5
- ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum Wis. 7:17
- et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto Jer. 14:13
- Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini. Dan. 2:9
- thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam 1 Tim. 6:19
- per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state 1 Pet. 5:12