Haller's Concordance: VERAX
- praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur 2 Esd. 7:2
- ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile Sir. 37:20
- et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum Mt. 22:16
- qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus Mk. 12:14
- qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est Jn. 3:33
- qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est Jn. 7:18
- multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo Jn. 8:26
- est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris Rom. 3:4
- et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat Apoc. 19:11
- Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix usque in hodiernum diem, 3 Esd. 8:90