Haller's Concordance: VERBA
- statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde Gen. 20:8
- necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula Gen. 24:15
- cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae Gen. 24:30
- postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus Gen. 31:1
- loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis Ex. 4:15
- narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat Ex. 4:28
- locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo Ex. 4:30
- sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum Ex. 18:19
- et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel Ex. 19:6
- responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum Ex. 19:8
- ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum Ex. 19:9
- nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum Ex. 23:8
- venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus Ex. 24:3
- ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti Ex. 34:1
- dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedus Ex. 34:27
- fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem Ex. 34:28
- venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum Num. 11:24
- locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis Num. 14:39
- perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac Num. 22:7
- haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum Dt. 1:1
- et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis Dt. 4:13
- de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis Dt. 4:36
- ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait Dt. 5:5
- haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi Dt. 5:22
- eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo Dt. 6:6
- deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est Dt. 9:10
- et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca Dt. 10:2
- scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi Dt. 10:4
- ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate Dt. 11:18
- non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra Dt. 13:3
- nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum Dt. 16:19
- si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus Dt. 17:8
- et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt Dt. 17:19
- prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi Dt. 18:18
- qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam Dt. 18:19
- ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis Dt. 27:3
- et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide Dt. 27:8
- nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum Dt. 28:58
- haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb Dt. 29:1
- custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intellegatis universa quae facitis Dt. 29:9
- cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem Dt. 29:19
- abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad universum Israhel Dt. 31:1
- convenientibus cunctis ex Israhel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis huius coram omni Israhel audientibus eis Dt. 31:11
- postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevit Dt. 31:24
- locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit Dt. 31:30
- audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei Dt. 32:1
- venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun Dt. 32:44
- et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius Dt. 32:46
- dixitque Iosue ad filios Israhel accedite huc et audite verba Domini Dei vestri Josu. 3:9
- cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam foederis Domini Josu. 6:8
- post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quae scripta erant in legis volumine Josu. 8:34
- quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt Josu. 22:30
- scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario Domini Josu. 24:26
- et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro Josu. 24:27
- cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israhel elevaverunt vocem suam et fleverunt Judg. 2:4
- una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba respondit Judg. 5:29
- qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat Judg. 11:20
- cumque haec canens verba conplesset proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur elevatio Maxillae Judg. 15:17
- dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem 1 Ki. 8:10
- et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini 1 Ki. 8:21
- venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit 1 Ki. 11:4
- et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes 1 Ki. 11:5
- et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec et iratus est furor eius nimis 1 Ki. 11:6
- paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte 1 Ki. 15:11
- dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum 1 Ki. 15:24
- cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit David 1 Ki. 17:23
- audita sunt autem verba quae locutus est David et adnuntiata in conspectu Saul 1 Ki. 17:31
- et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis 1 Ki. 18:23
- et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David 1 Ki. 18:24
- cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis 1 Ki. 18:26
- vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius 1 Ki. 19:7
- dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quaerit malum adversum te 1 Ki. 24:9
- cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt 1 Ki. 25:9
- regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat 1 Ki. 25:12
- et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulae tuae 1 Ki. 25:24
- diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis 1 Ki. 25:37
- nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis 1 Ki. 26:19
- statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa 1 Ki. 28:20
- quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie 2 Ki. 3:8
- secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David 2 Ki. 7:17
- nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona haec 2 Ki. 7:28
- misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii 2 Ki. 11:18
- cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde 2 Ki. 13:21
- et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi posuit autem Ioab verba in ore eius 2 Ki. 14:3
- et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec 2 Ki. 14:19
- locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul 2 Ki. 22:1
- haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel 2 Ki. 23:1
- obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel 2 Ki. 24:4
- cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum 3 Ki. 5:7
- et nunc Deus Israhel firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meo 3 Ki. 8:26
- et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei 3 Ki. 10:3
- qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus 3 Ki. 12:7
- prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo 3 Ki. 13:11
- post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum 3 Ki. 13:33
- et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba 3 Ki. 17:1
- factum est autem post verba haec aegrotavit filius mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus 3 Ki. 17:17
- cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec 3 Ki. 18:36
- post verba autem haec vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui erat in Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae 3 Ki. 21:1
- et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter 3 Ki. 22:20
- qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba haec 4 Ki. 1:7
- detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua 4 Ki. 5:6
- dixitque unus servorum eius nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israhel indicat regi Israhel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo 4 Ki. 6:12
- et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum 4 Ki. 17:11
- stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum 4 Ki. 18:28
- venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis 4 Ki. 18:37
- si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt 4 Ki. 19:4
- inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem 4 Ki. 19:16
- et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua 4 Ki. 22:11
- ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis 4 Ki. 22:13
- haec dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores eius omnia verba legis quae legit rex Iuda 4 Ki. 22:16
- regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis haec dicit Dominus Deus Israhel pro eo quod audisti verba voluminis 4 Ki. 22:18
- ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis qui inventus est in domo Domini 4 Ki. 23:2
- stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius quae scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto 4 Ki. 23:3
- et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui praedixerat verba haec 4 Ki. 23:16
- et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda et praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel 4 Ki. 23:17
- sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini 4 Ki. 23:24
- reliqua autem verba Iosiae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 4 Ki. 23:28
- et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera 1 Par. 4:22
- iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David 1 Par. 17:15
- quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini 2 Par. 15:8
- nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait illi en verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque prospera 2 Par. 18:12
- reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel 2 Par. 33:18
- audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua 2 Par. 34:19
- ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine 2 Par. 34:21
- abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quae supra narravimus 2 Par. 34:22
- ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando sic loquimini haec dicit Dominus Deus Israhel quoniam audisti verba voluminis 2 Par. 34:26
- ascendit domum Domini unaque omnes viri Iuda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis 2 Par. 34:30
- et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate 2 Par. 35:6
- post haec autem verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezras filius Saraiae filii Azariae filii Helciae 1 Esd. 7:1
- et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri 1 Esd. 8:17
- verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro 2 Esd. 1:1
- cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli 2 Esd. 1:4
- et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt manus eorum in bono 2 Esd. 2:18
- et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec 2 Esd. 5:6
- et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter 2 Esd. 6:7
- et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec 2 Esd. 6:8
- sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me 2 Esd. 6:19
- dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis 2 Esd. 8:9
- abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant verba quae docuerat eos 2 Esd. 8:12
- et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis 2 Esd. 8:13
- et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Iebusei et Gergesei ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es 2 Esd. 9:8
- dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe Tob. 4:2
- tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea Tob. 9:1
- et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum Jud. 5:26
- porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea haec putas impleri non posse Jud. 6:5
- et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram omnibus satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes Jud. 7:10
- si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus haec verba quae locuti estis Jud. 7:25
- et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis Jud. 10:14
- et dixit illi Iudith sume verba ancillae tuae quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae perfectam rem faciet Dominus tecum Jud. 11:4
- placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum Jud. 11:18
- Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit: Esther 4:15
- quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena Job 6:3
- ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis Job 6:26
- nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem Job 12:11
- numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent Job 15:11
- numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris Job 16:3
- usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur Job 18:2
- sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete Job 21:3
- ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi Job 23:5
- a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius Job 23:12
- quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea Job 24:25
- pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob Job 31:40
- adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi Job 33:13
- audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me Job 34:2
- auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat Job 34:3
- Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam Job 34:35
- ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat Job 35:16
- postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob Job 42:7
- verba mea audi Domine intellege murmur meum Ps. 5:1
- non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum Ps. 19:3
- in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum Ps. 19:4
- Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei Ps. 22:1
- non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant Ps. 35:20
- verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere Ps. 36:3
- qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te Ps. 50:17
- dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa Ps. 52:4
- Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei Ps. 54:2
- verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis Ps. 65:3
- ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei Ps. 78:1
- posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham Ps. 105:27
- teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio Ps. 112:5
- in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua Ps. 119:9
- iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua Ps. 119:16
- tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua Ps. 119:17
- ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua Ps. 119:101
- principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum Ps. 119:161
- quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion Ps. 137:3
- sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt Ps. 141:6
- he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar Ps. 145:5
- ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem Pr. 1:3
- animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum Pr. 1:6
- in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens Pr. 1:21
- convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea Pr. 1:23
- et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives Pr. 4:4
- audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae Pr. 4:10
- ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit Pr. 7:5
- nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei Pr. 7:24
- verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos Pr. 12:6
- in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas Pr. 14:23
- favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum Pr. 16:24
- non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens Pr. 17:7
- non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius Pr. 18:2
- aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae Pr. 18:4
- verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris Pr. 18:8
- fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit Pr. 19:7
- oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui Pr. 22:12
- inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam Pr. 22:17
- ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae Pr. 23:12
- labia deosculabitur qui recta verba respondet Pr. 24:26
- claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum Pr. 26:6
- verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris Pr. 26:22
- princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios Pr. 29:12
- verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait Pr. 30:1
- vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria Pr. 30:8
- verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua Pr. 31:1
- verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem Eccl. 1:1
- verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem Eccl. 6:11
- et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita Eccl. 9:16
- verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos Eccl. 9:17
- verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum Eccl. 10:12
- stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare Eccl. 10:14
- quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos Eccl. 12:10
- verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno Eccl. 12:11
- magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt Wis. 17:1
- <[1] multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. [2] avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. [3] hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. [4] nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. [5] itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere>. omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum Sir. 1:1
- bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius Sir. 1:30
- deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis Sir. 2:2
- non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris Sir. 12:12
- inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis Sir. 13:15
- os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis Sir. 21:20
- tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba Sir. 21:21
- labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur Sir. 21:28
- et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur Sir. 29:6
- audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba Sir. 31:26
- verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo Sir. 31:42
- fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia Sir. 36:21
- et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba Sir. 44:4
- et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim Isa. 29:11
- et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt Isa. 29:18
- ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem Isa. 31:2
- cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum Isa. 33:18
- et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum Isa. 36:12
- et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum Isa. 36:13
- et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis Isa. 36:22
- si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt Isa. 37:4
- inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem Isa. 37:17
- et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos Isa. 42:16
- posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu Isa. 51:16
- peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii Isa. 59:13
- hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum Isa. 59:21
- verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin Jer. 1:1
- et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo Jer. 1:9
- haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos Jer. 5:14
- audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt Jer. 6:19
- et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et vocabis eos et non respondebunt tibi Jer. 7:27
- audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iuda et habitatores Hierusalem Jer. 11:2
- et dices ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel maledictus vir qui non audierit verba pacti huius Jer. 11:3
- et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illa Jer. 11:6
- et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non fecerunt Jer. 11:8
- reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum Jer. 11:10
- populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est Jer. 13:10
- et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro Jer. 16:10
- surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea Jer. 18:2
- et egredere ad vallem filii Ennom quae est iuxta introitum portae Fictilis et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te Jer. 19:2
- quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus haec Jer. 22:5
- haec dicit Dominus exercituum nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini Jer. 23:16
- si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis Jer. 23:22
- numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et quasi malleus conterens petram Jer. 23:29
- propterea ecce ego ad prophetas ait Dominus qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo Jer. 23:30
- et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei nostri Jer. 23:36
- propterea haec dicit Dominus exercituum pro eo quod non audistis verba mea Jer. 25:8
- et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes Jer. 25:13
- et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae Jer. 25:30
- et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini Jer. 26:7
- et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini novae Jer. 26:10
- et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis Jer. 26:12
- verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec Jer. 26:15
- fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae Jer. 26:20
- et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum Jer. 26:21
- et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum secundum omnia verba haec dicens subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et populo eius et vivetis Jer. 27:12
- nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis Jer. 27:14
- et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis Jer. 27:16
- et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum Jer. 28:6
- et haec sunt verba libri quae misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem Jer. 29:1
- eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quae misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus Jer. 29:19
- haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro Jer. 30:2
- et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam Jer. 30:4
- et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda universa verba haec in Hierusalem Jer. 34:6
- et dabo viros qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius Jer. 34:18
- tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israhel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc Jer. 36:2
- ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii insuper et audiente universo Iuda qui veniunt de civitatibus suis leges eis Jer. 36:6
- et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi Jer. 36:13
- igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos Jer. 36:16
- et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi huius sed malum Jer. 38:4
- dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba haec et non morieris Jer. 38:24
- venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum Jer. 38:27
- dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam Jer. 42:4
- factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec Jer. 43:1
- verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba haec in libro de ore Hieremiae anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens Jer. 45:1
- fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris Jer. 48:27
- et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem Jer. 51:60
- et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba haec Jer. 51:61
- et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae Jer. 51:64
- et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia Bar. 1:1
- et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad librum Bar. 1:3
- et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos Bar. 1:21
- et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo Bar. 2:24
- tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est Ezec. 2:6
- loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam inritatores sunt Ezec. 2:7
- et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israhel et loqueris verba mea ad eos Ezec. 3:4
- et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi Ezec. 11:25
- et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea Ezec. 33:32
- et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi Ezec. 35:13
- Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. Dan. 10:11
- Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. Dan. 10:12
- loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri Osee 10:4
- tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum Osee 14:2
- verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus Amos 1:1
- dicit domus Iacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes eius nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur Mic. 2:7
- et audivit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetae sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini Agg. 1:12
- verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis Zach. 1:6
- et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoria Zach. 1:13
- numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitaretur Zach. 7:7
- et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum Zach. 7:12
- haec sunt ergo verba quae facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris Zach. 8:16
- invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus Mal. 3:13
- et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei 1 Ma. 1:31
- secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent 1 Ma. 1:53
- non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via 1 Ma. 2:22
- et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis 1 Ma. 2:23
- et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem 1 Ma. 3:42
- et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec 1 Ma. 5:14
- post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem 1 Ma. 5:37
- et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris 1 Ma. 7:15
- et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege 1 Ma. 7:33
- secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum 1 Ma. 8:29
- quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque addiderint vel dempserint rata erunt 1 Ma. 8:30
- et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde 1 Ma. 9:22
- post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna 1 Ma. 9:37
- et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius 1 Ma. 9:71
- et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens 1 Ma. 10:17
- et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait 1 Ma. 10:22
- scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio 1 Ma. 10:24
- et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem 1 Ma. 10:25
- et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens 1 Ma. 10:51
- et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem 1 Ma. 13:35
- et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista 1 Ma. 14:46
- et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis 1 Ma. 15:32
- reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna 1 Ma. 15:36
- omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram Mt. 7:24
- et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam Mt. 7:26
- et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius Mt. 7:28
- caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt Mt. 24:35
- qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis Mk. 8:38
- caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt Mk. 13:31
- et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec Lk. 1:65
- Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo Lk. 2:19
- et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo Lk. 2:51
- cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum Lk. 7:1
- factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret Lk. 9:28
- caelum et terra transibunt verba autem mea non transient Lk. 21:33
- et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis Lk. 24:11
- et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me Lk. 24:44
- quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum Jn. 3:34
- spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt Jn. 6:63
- respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes Jn. 6:68
- haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius Jn. 8:20
- qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis Jn. 8:47
- alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire Jn. 10:21
- et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum Jn. 12:47
- qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die Jn. 12:48
- non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera Jn. 14:10
- si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis Jn. 15:7
- quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti Jn. 17:8
- stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea Acts 2:14
- viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis Acts 2:22
- audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant Acts 5:5
- ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius Acts 5:20
- tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum Acts 6:11
- et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem Acts 6:13
- hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis Acts 7:38
- qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te Acts 10:22
- adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum Acts 10:44
- qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua Acts 11:14
- exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec Acts 13:42
- et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est Acts 15:15
- nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace Acts 16:36
- et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent Acts 16:38
- at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor Acts 26:25
- sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum Rom. 10:18
- sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua 1 Cor. 14:19
- quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui 2 Cor. 12:4
- beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est Apoc. 1:3
- Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei Apoc. 17:17
- et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt Apoc. 19:9
- et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera Apoc. 21:5
- et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito Apoc. 22:6
- et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius Apoc. 22:7
- et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora Apoc. 22:9
- et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est Apoc. 22:10
- contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto Apoc. 22:18
- et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus, de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt ipsum et verba Domini super Israhel. 3 Esd. 1:24
- et dixit: vocate adulescentes, et ipsi indicabunt verba sua, et vocati sunt et introierunt. 3 Esd. 3:16
- et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata, 4 Esd. 3:3
- et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus, 4 Esd. 7:1
- exaudi, Domine, orationem servi tui et auribus percipe precationem figmenti tui, intende verba mea. 4 Esd. 8:24
- et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi, 4 Esd. 12:1
- haec in palam facies verba et haec abscondes. 4 Esd. 14:6
- audi, Israhel, verba haec: 4 Esd. 14:28