Haller's Concordance: VERBI
- memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos 2 Esd. 1:8
- quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum Job 19:28
- recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes Ps. 105:8
- quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo Ps. 105:42
- solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi Eccl. 7:29
- et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum Sir. 16:9
- fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali Sir. 18:15
- a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis Sir. 19:11
- Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi. Dan. 7:28
- onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel Zach. 9:1
- onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo Zach. 12:1
- onus verbi Domini ad Israhel in manu Malachi Mal. 1:1
- et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare Mt. 26:75
- et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere Mk. 14:72
- et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis Lk. 22:61
- nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus Acts 6:4
- recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto Acts 11:16
- et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi Acts 14:12
- omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere Acts 20:35
- non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi 1 Cor. 1:17
- estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos Jas. 1:22
- quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo Jas. 1:23
- et erant servi illius et filii illius usque dum regnarent Persae, in repletione verbi Domini in ore Hieremiae, 3 Esd. 1:57
- regnante Cyro Persarum anno primo, in consummatione verbi Domini in ore Hieremiae, 3 Esd. 2:1