Haller's Concordance: VERITATI
- quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati Job 21:34
- non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere Sir. 4:30
- vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati Jn. 5:33
- dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem Jn. 18:37
- his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio Rom. 2:8
- non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati 1 Cor. 13:6
- currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire Gal. 5:7
- ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati 2 Th. 2:12
- quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem 2 Tim. 3:8
- gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas 3 Jn. 1:3