Haller's Concordance: VERTERUNT
- vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem Gen. 14:10
- noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem Job 17:12
- filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli Ps. 78:9
- dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent surge et libera nos Jer. 2:27
- et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire ut acciperent disciplinam Jer. 32:33
- et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirent Zach. 7:11
- universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit 2 Ma. 11:12
- extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum Heb. 11:34