Haller's Concordance: VERTIT
- vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos Gen. 50:20
- cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua Ex. 14:21
- et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum 1 Ki. 4:2
- cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt 2 Par. 20:22
- constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum 2 Par. 36:4
- hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium. Esther 16:21
- qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum Pr. 17:20
- ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die Lam. 3:3
- et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit 1 Ma. 11:55