Haller's Concordance: VERUS
- quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus Ex. 34:6
- pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi Dt. 25:15
- dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea 3 Ki. 10:6
- dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua 2 Par. 9:5
- tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus Ps. 86:15
- benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor Wis. 1:6
- si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum Wis. 2:18
- tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia Wis. 15:1
- Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius Jer. 10:10
- Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod praevaricari non licet. Dan. 6:12
- clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis Jn. 7:28
- et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna 1 Jn. 5:20
- et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit Apoc. 3:7
- et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei Apoc. 3:14
- et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra Apoc. 6:10