Haller's Concordance: VESCETUR
- quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo Ex. 12:48
- quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent Ex. 29:32
- ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt Ex. 29:33
- omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est Lev. 6:29
- omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est Lev. 7:6
- caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea Lev. 7:19
- vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario Lev. 21:22
- homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus Lev. 22:4
- inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua Lev. 22:6
- et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est Lev. 22:7
- si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur Lev. 22:12
- primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis Num. 18:11
- universa frugum initia quas gignit humus et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis Num. 18:13