Haller's Concordance: VESPERI
- non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane Dt. 16:4
- sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto Dt. 16:6
- corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente 3 Ki. 17:6
- commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currus 3 Ki. 22:35
- cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt 4 Ki. 5:24
- surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae cumque venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem reppererunt 4 Ki. 7:5
- sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi Jer. 6:4
- locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi Ezec. 24:18