Haller's Concordance: VESPERTINUM
- praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad voluntatem meam 4 Ki. 16:15
- convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum 1 Esd. 9:4
- dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum Ps. 141:2
- et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israhel, me lugente super iniquitatem istam. et sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium. 3 Esd. 8:73