Haller's Concordance: AUREIS
- prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit Gen. 24:53
- ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis Ex. 26:29
- ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit Ex. 36:34
- ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis Ex. 37:28
- mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso Num. 7:14
- domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis 3 Ki. 6:21
- et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam 3 Ki. 6:35
- fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis 2 Par. 3:8
- universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt 1 Esd. 1:6
- Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur. Esther 1:7
- omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est Ps. 45:13
- circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro Sir. 45:10
- unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis Bar. 6:29
- et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas 1 Ma. 4:57
- sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes 2 Ma. 10:29
- cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans 2 Ma. 11:8
- et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo vestiti lapide mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis Apoc. 15:6