et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt Gen. 9:2
sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi Gen. 31:7
iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus Gen. 42:15
si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras Gen. 42:19
at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon Gen. 43:23
at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit Gen. 43:27
adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi Gen. 43:29
et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam Gen. 44:23
ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto Gen. 45:4
et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum Ex. 6:7
audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vesterEx. 16:12
ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram Lev. 11:44
loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vesterLev. 18:2
facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vesterLev. 18:4
custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vesterLev. 18:30
loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vesterLev. 19:2
unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vesterLev. 19:3
nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vesterLev. 19:4
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vesterLev. 19:10
quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vesterLev. 19:25
ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vesterLev. 19:31
sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vesterLev. 19:34
statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti Lev. 19:36
sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vesterLev. 20:7
vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis Lev. 20:24
postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vesterLev. 23:22
omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vesterLev. 23:28
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vesterLev. 23:43
aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vesterLev. 24:22
nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vesterLev. 25:17
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus Lev. 25:38
ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vesterLev. 26:1
ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus Lev. 26:12
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti Lev. 26:13
consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt Lev. 26:20
si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vesterNum. 10:10
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus Num. 15:41
non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae Dt. 1:10
Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis Dt. 1:30
praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti Dt. 3:18
Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es Dt. 3:21
ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis Dt. 3:22
si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis Dt. 4:34
sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae Dt. 5:33
haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam Dt. 6:1
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera Dt. 10:17
omnis locus quem calcaverit pes vestervester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri Dt. 11:24
nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis Dt. 11:25
vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam Dt. 11:31
sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis Dt. 12:5
et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vesterDt. 12:7
transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis Dt. 12:10
in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino Dt. 12:11
non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra Dt. 13:3
quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo Dt. 20:4
mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto Dt. 24:9
panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vesterDt. 29:6
et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas Dt. 31:8
a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vesterJosu. 1:4
praeparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis Josu. 1:11
mementote sermonis quem praecepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram Josu. 1:13
donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum Josu. 1:15
novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae Josu. 2:9
et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum Josu. 2:11
nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras Josu. 8:7
quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem Josu. 22:4
vosque cernitis omnia quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit Josu. 23:3
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est Josu. 23:5
unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est Josu. 23:10
iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:13
et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam Judg. 6:10
qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sychem eo quod frater vester sit Judg. 9:18
Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vesterJudg. 11:9
qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux vesterJudg. 20:18
videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis 1 Ki. 12:12
nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem 1 Ki. 12:13
quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis 1 Ki. 12:25
confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda regem sibi 2 Ki. 2:7
cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius 1 Par. 22:18
Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis 2 Par. 19:11
si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum 2 Par. 30:9
num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum 2 Par. 32:11
quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu 2 Par. 32:14
non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu 2 Par. 32:15
Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vesterIsa. 8:13
concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos Isa. 33:11
dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos Isa. 35:4
consolamini consolamini populus meus dicit Deus vesterIsa. 40:1
super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vesterIsa. 40:9
haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes Isa. 43:14
ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vesterIsa. 43:15
ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vesterIsa. 58:4
frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator Jer. 2:30
convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion Jer. 3:14
sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum Bar. 4:28
et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini Ezec. 9:5
filia matris tuae es tu quae proiecit virum suum et filios suos et soror sororum tuarum tu quae proiecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cetthea et pater vester Amorreus Ezec. 16:45
et dices ad eos haec dicit Dominus Deus in die qua elegi Israhel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus vesterEzec. 20:5
et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus vesterEzec. 20:7
ego Dominus Deus vester in praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea Ezec. 20:19
et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vesterEzec. 20:20
vos autem greges mei greges pascuae meae homines estis et ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus Ezec. 34:31
Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. Dan. 2:47
Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. Dan. 10:21
et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vesterOsee 1:9
et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternum Joel 2:27
et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius Joel 3:17
et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater 1 Ma. 2:65
interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua 1 Ma. 10:72
sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est Mt. 5:37
estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est Mt. 5:48
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum Mt. 6:8
si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra Mt. 6:14
si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra Mt. 6:15
respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis Mt. 6:26
haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis Mt. 6:32
si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se Mt. 7:11
et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vesterMt. 9:11
et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma Mt. 17:24
non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister Mt. 20:26
et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus Mt. 20:27
vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis Mt. 23:8
et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est Mt. 23:9
nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus Mt. 23:10
qui maior est vestrum erit minister vesterMt. 23:11
vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit Mt. 24:42
et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vesterMk. 2:16
non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister Mk. 10:43
et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra Mk. 11:25
quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra Mk. 11:26
estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est Lk. 6:36
si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se Lk. 11:13
haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis Lk. 12:30
ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit Lk. 12:34
dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit Jn. 8:42
Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est Jn. 8:56
et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt Jn. 9:19
non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis Jn. 15:16
erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vesterJn. 19:14
Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis Acts 3:22
contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam Acts 18:6
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino 1 Cor. 15:58
et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum Eph. 6:9
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere Col. 4:6
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 1 Th. 5:23
miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem Jas. 4:9
sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret 1 Pet. 5:8
ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu Apoc. 1:9
ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est. 4 Esd. 16:76