Haller's Concordance: VESTIGIO
- in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam Dt. 28:65
- porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula 2 Ki. 14:25
- tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius 3 Ki. 5:3
- ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum Isa. 37:25
- et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam Bar. 2:23
- et erit inconposita vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam. 4 Esd. 5:3