Haller's Concordance: VESTIMENTORUM
- accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus Gen. 27:27
- dixitque ei rex Syriae vade et mittam litteras ad regem Israhel qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum 4 Ki. 5:5
- sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius Ps. 133:2
- favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis Cant. 4:11
- quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus 1 Pet. 3:3