Haller's Concordance: VESTITUS
- nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum 1 Ki. 18:4
- cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere 2 Ki. 20:8
- quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus 4 Ki. 6:30
- et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum Ezec. 9:2
- Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo: Dan. 10:5
- et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat Mk. 1:6
- et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens Lk. 9:29
- statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos Acts 12:21
- et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei Apoc. 19:13