Haller's Concordance: VESTIVIT
- vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro Ex. 37:4
- bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento Ex. 38:17
- de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento Ex. 38:28
- vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit Lev. 8:7
- filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus Lev. 8:13
- et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica 1 Ki. 17:38
- porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro 3 Ki. 6:20
- et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas quindecim 3 Ki. 7:3
- fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis 3 Ki. 10:18
- fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo 2 Par. 9:17
- iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo Job 29:14
- et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem Sir. 17:2