infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestraGen. 17:12
eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum Gen. 17:13
et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam Gen. 34:10
Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestraGen. 35:2
sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestraGen. 40:7
nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum Gen. 45:5
ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt Gen. 45:20
quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis Gen. 47:16
ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestraEx. 5:4
altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi Ex. 20:24
locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit Lev. 10:6
si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei Lev. 19:33
dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus Lev. 22:3
omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis Lev. 22:24
sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestraLev. 23:32
et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestraLev. 25:9
et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos Lev. 25:45
ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester Lev. 26:1
adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestraLev. 26:5
sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestraLev. 26:18
si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestraLev. 26:21
emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae Lev. 26:22
ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestraLev. 26:24
et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestraLev. 26:28
destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea Lev. 26:30
in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum Lev. 26:31
vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae Lev. 26:33
loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino Num. 9:10
si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum Num. 10:9
in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me Num. 14:29
tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum Num. 16:17
et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis Num. 31:24
atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel Num. 35:34
non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia Dt. 1:12
et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna Dt. 4:6
vade et dic eis revertimini in tentoria vestraDt. 5:30
et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis Dt. 9:18
si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestraDt. 11:13
non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestraDt. 13:3
adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt Dt. 29:5
et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius Dt. 32:46
praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini Josu. 6:10
itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens aquasque conportans in domum Dei mei Josu. 9:23
quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem Josu. 22:4
ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestraJosu. 22:5
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est Josu. 23:5
nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel Josu. 24:23
quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam Judg. 2:3
dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi inaures ex praeda vestra inaures enim aureas Ismahelitae habere consuerant Judg. 8:24
loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum Judg. 9:2
cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est Judg. 21:22
si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso filiae mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me Ruth 1:13
iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra1 Ki. 6:5
quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt 1 Ki. 6:6
ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim 1 Ki. 7:3
dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum 2 Ki. 3:31
quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra 2 Ki. 4:11
quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini 2 Ki. 10:5
de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore 3 Ki. 11:2
haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae et iumenta vestra4 Ki. 3:17
parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra4 Ki. 3:18
cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius 1 Par. 22:18
praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini 1 Par. 22:19
et ait adtendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Iosaphat haec dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei 2 Par. 20:15
ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas 2 Par. 28:9
vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestraJud. 13:20
numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi Job 6:22
memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae Job 13:12
poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos Job 16:4
quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati Job 21:34
irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper Ps. 4:4
levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae Ps. 24:7
levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae Ps. 24:9
videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestraPs. 69:32
hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestraPs. 95:8
quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur Wis. 6:4
qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestraSir. 2:8
qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestraSir. 2:10
et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestraSir. 41:12
et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam Sir. 51:34
laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius Sir. 51:37
terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili Isa. 1:7
et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt Isa. 1:18
et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat Isa. 1:31
Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestraIsa. 3:14
numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum Isa. 23:7
ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestraIsa. 23:14
et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram Isa. 28:22
perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis Isa. 29:16
quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis Isa. 30:15
et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo Isa. 33:4
donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum Isa. 36:17
conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem Isa. 46:1
quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestraIsa. 55:2
inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles Isa. 55:3
sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret Isa. 59:2
manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur Isa. 59:3
et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt Isa. 61:5
pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis Isa. 61:7
audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur Isa. 66:5
videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur inimicis suis Isa. 66:14
generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te Jer. 2:31
quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestraJer. 5:19
ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi Jer. 6:20
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto Jer. 7:3
quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter virum et proximum eius Jer. 7:5
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes Jer. 7:21
audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum Jer. 9:20
nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestraJer. 18:11
nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos Jer. 26:13
quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis Jer. 27:10
et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum secundum omnia verba haec dicens subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et populo eius et vivetis Jer. 27:12
haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis Jer. 29:8
misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me Jer. 35:15
dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam Jer. 42:4
et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestraJer. 42:12
numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iuda et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum quae fecerunt in terra Iuda et in regionibus Hierusalem Jer. 44:9
et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit habitator sicut est dies haec Jer. 44:22
haec inquit Dominus exercituum Deus Israhel dicens vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes faciamus vota nostra quae vovimus ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina implestis vota vestra et opere perpetrastis ea Jer. 44:25
confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens Jer. 50:12
animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos Bar. 4:27
qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestraBar. 4:29
et dices montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestraEzec. 6:3
et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra et deiciam interfectos vestros ante idola vestraEzec. 6:4
et dabo cadavera filiorum Israhel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras Ezec. 6:5
in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestraEzec. 6:6
et disrumpam cervicalia vestra et liberabo populum meum de manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum et scietis quia ego Dominus Ezec. 13:21
propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius et eruam populum meum de manu vestra et scietis quoniam ego Dominus Ezec. 13:23
filia matris tuae es tu quae proiecit virum suum et filios suos et soror sororum tuarum tu quae proiecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cetthea et pater vester Amorreus Ezec. 16:45
et vos domus Israhel haec dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris Ezec. 20:39
et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israhel ait Dominus Deus Ezec. 20:44
idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini Ezec. 21:24
loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent Ezec. 24:21
et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi Ezec. 35:13
et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum Ezec. 36:26
et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestraEzec. 36:31
et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus Ezec. 37:13
expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et quae pro pace offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus Ezec. 43:27
et dices ad exasperantem me domum Israhel haec dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israhel Ezec. 44:6
haec dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israhel iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus Ezec. 45:9
quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens Osee 6:4
et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia Joel 2:13
argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestraJoel 3:5
concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum Joel 3:10
percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus Amos 4:9
quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes Amos 5:12
quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam Amos 5:22
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum Amos 8:10
idcirco haec dicit Dominus ecce ego cogito super familiam istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum est Mic. 2:3
et nunc haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras Agg. 1:5
haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras Agg. 1:7
et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini Agg. 2:15
ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta iacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum Agg. 2:18
et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras dicit Dominus exercituum Mal. 1:9
quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestraMal. 1:10
et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus numquid suscipiam illud de manu vestra dicit Dominus Mal. 1:13
et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestraMal. 2:13
invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus Mal. 3:13
et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra1 Ma. 12:22
sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari vobis 1 Ma. 12:23
legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum 1 Ma. 14:21
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra 1 Ma. 15:9
gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos Mt. 5:12
sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est Mt. 5:16
dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum Mt. 5:20
si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestraMt. 6:14
si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestraMt. 6:15
et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur Mt. 10:13
ecce relinquitur vobis domus vestra deserta Mt. 23:38
orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato Mt. 24:20
et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestraMk. 11:25
quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestraMk. 11:26
ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam Lk. 5:4
gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum Lk. 6:23
verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos Lk. 6:35
dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei Lk. 8:25
et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur Lk. 10:6
etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei Lk. 10:11
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis Lk. 10:20
ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini Lk. 13:35
et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum Lk. 16:15
in patientia vestra possidebitis animas vestras Lk. 21:19
his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestraLk. 21:28
adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa Lk. 21:34
cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum Lk. 22:53
et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestraLk. 24:38
et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est Jn. 8:17
respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis Jn. 10:34
amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium Jn. 16:20
paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini Acts 3:19
dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius Acts 5:28
et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestraActs 14:17
praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis Acts 17:23
propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit Acts 27:34
primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo Rom. 1:8
sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo Rom. 6:13
humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem Rom. 6:19
quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis Rom. 8:11
obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum Rom. 12:1
vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo Rom. 16:19
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei 1 Cor. 2:5
itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt 1 Cor. 3:21
sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt 1 Cor. 3:22
non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit 1 Cor. 5:6
nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit 1 Cor. 6:15
an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 1 Cor. 6:19
videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus 1 Cor. 8:9
si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus 1 Cor. 9:11
si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra1 Cor. 15:14
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 1 Cor. 15:17
sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur 2 Cor. 1:6
sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi 2 Cor. 1:14
sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis 2 Cor. 8:7
in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est 2 Cor. 8:14
scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos 2 Cor. 9:2
et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia 2 Cor. 10:6
ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis 2 Cor. 12:14
ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi Gal. 4:15
neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur Gal. 6:13
propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestraEph. 3:13
quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestraEph. 6:22
super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc Phil. 1:5
et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu Phil. 1:9
ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos Phil. 1:26
modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope Phil. 4:5
et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu Phil. 4:7
mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Col. 3:3
cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria Col. 3:4
mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus Col. 3:5
quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestraCol. 4:8
a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui 1 Th. 1:8
et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra1 Th. 3:2
ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen 1 Th. 3:13
haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra1 Th. 4:3
gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem 2 Th. 1:3
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis 2 Th. 1:4
exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono 2 Th. 2:17
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi 2 Th. 3:5
nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto Heb. 3:8
dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione Heb. 3:15
iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestraHeb. 4:7
qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur Jas. 4:14
divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt Jas. 5:2
epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis Jas. 5:5
patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit Jas. 5:8
confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua Jas. 5:16
scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 1 Pet. 1:18
qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo 1 Pet. 1:21
vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam 2 Pet. 1:5
carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei Jude 1:3
et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestraApoc. 2:23
divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus. 4 Esd. 1:21
haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam vos sicut ventus stipulam. 4 Esd. 1:33
praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra. 4 Esd. 16:2
et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo. 4 Esd. 16:66
quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino et gloria eius? 4 Esd. 16:67
et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates vestrae. 4 Esd. 16:77