Haller's Concordance: VESTRI
- scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum Gen. 3:5
- et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos Gen. 17:11
- et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus Gen. 19:2
- dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum Gen. 31:5
- tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi Gen. 31:9
- valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius Gen. 31:29
- Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra Gen. 35:2
- iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus Gen. 42:15
- at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon Gen. 43:23
- en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos Gen. 45:12
- vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum Ex. 10:24
- et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio Ex. 12:26
- et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli Ex. 22:24
- locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit Lev. 10:6
- in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini Lev. 16:30
- qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri Lev. 20:14
- ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester Lev. 23:43
- persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio Lev. 26:8
- ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea Lev. 26:11
- inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus Lev. 26:25
- postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini Lev. 26:26
- disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint Lev. 26:32
- si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum Num. 10:9
- si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester Num. 10:10
- sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto Num. 11:20
- filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto Num. 14:33
- dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri Num. 18:1
- quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis Num. 32:6
- nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram Num. 32:8
- parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam Dt. 1:39
- non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis Dt. 4:2
- oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri Dt. 4:3
- sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri Dt. 8:20
- et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis Dt. 9:23
- circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius Dt. 10:16
- cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium Dt. 11:2
- oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit Dt. 11:7
- omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri Dt. 11:24
- benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis Dt. 11:27
- maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis Dt. 11:28
- et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester Dt. 12:7
- filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo Dt. 14:1
- quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo Dt. 20:4
- lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat Dt. 21:21
- vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus Israhel Dt. 29:10
- tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio Dt. 31:26
- omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum Mosi Josu. 1:3
- et clamare coeperunt quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam vos quoque consurgite et sequimini praecedentes Josu. 3:3
- dixitque Iosue ad filios Israhel accedite huc et audite verba Domini Dei vestri Josu. 3:9
- et rursum in hoc inquit scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum Hettheum Eveum et Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum Josu. 3:10
- et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum Israhel Josu. 4:5
- ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides Josu. 4:6
- et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides Josu. 4:21
- dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus foedus inite nobiscum Josu. 9:11
- nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri Josu. 22:3
- quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri Josu. 22:19
- et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israhel Josu. 22:24
- terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius Josu. 22:25
- sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino Josu. 22:27
- eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:16
- et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis Josu. 24:2
- clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore Josu. 24:7
- nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto ac servite Domino Josu. 24:14
- sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino Josu. 24:15
- quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus Judg. 8:23
- loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum Judg. 9:2
- et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa 1 Ki. 8:18
- quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc 1 Ki. 12:8
- et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum 2 Ki. 15:27
- dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini 2 Ki. 21:3
- dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion 3 Ki. 1:33
- si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos 3 Ki. 9:6
- statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma 4 Ki. 10:2
- eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri 4 Ki. 10:3
- rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur 4 Ki. 10:6
- congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius 2 Par. 24:5
- nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis 2 Par. 30:7
- nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius 2 Par. 30:8
- si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum 2 Par. 30:9
- nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab illis 1 Esd. 6:6
- libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem 1 Esd. 7:17
- sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite 1 Esd. 7:18
- memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum Tob. 2:6
- et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat Job 12:3
- secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum Job 13:2
- poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos Job 16:4
- respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur Ps. 34:5
- sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum Ps. 95:9
- ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri Isa. 1:13
- propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum Isa. 30:18
- ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis Isa. 50:11
- quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis Isa. 58:3
- manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur Isa. 59:3
- et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt Isa. 61:5
- audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur Isa. 66:5
- haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt Jer. 2:5
- date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem Jer. 13:16
- dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt Jer. 16:11
- sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiat Jer. 16:12
- et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt vobis requiem Jer. 16:13
- ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestrae et cadetis quasi vasa pretiosa Jer. 25:34
- nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos Jer. 26:13
- haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis Jer. 29:8
- cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam Jer. 34:14
- qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum Jer. 35:6
- domui autem Rechabitarum dixit Hieremias haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa quae praecepit vobis Jer. 35:18
- ubi sunt prophetae vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc Jer. 37:19
- et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra Jer. 42:12
- et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos Jer. 42:21
- propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri Jer. 44:3
- numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus terrae horum recordatus est Dominus et ascendit super cor eius Jer. 44:21
- quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris Hierusalem Bar. 2:22
- et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus Ezec. 6:7
- et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis Ezec. 6:9
- et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis Ezec. 6:13
- et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi Ezec. 11:5
- propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius Ezec. 11:7
- quam ob rem loquere ad domum Israhel fili hominis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri cum sprevissent me contemnentes Ezec. 20:27
- loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent Ezec. 24:21
- et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur et quae pedes vestri turbaverant haec bibebant Ezec. 34:19
- et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum Ezec. 36:26
- et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini Ezec. 36:27
- et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum Ezec. 37:25
- super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae Joel 1:3
- accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio Joel 1:13
- sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum Joel 1:14
- et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum Joel 2:26
- et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt Joel 2:28
- et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis Amos 5:26
- propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum Mic. 3:12
- ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus Zach. 1:4
- patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum vivent Zach. 1:5
- et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri Zach. 6:15
- quia haec dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me dicit Dominus Zach. 8:14
- et oculi vestri videbunt et vos dicetis magnificetur Dominus super terminum Israhel Mal. 1:5
- et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras dicit Dominus exercituum Mal. 1:9
- et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri 1 Ma. 2:67
- nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum 1 Ma. 12:11
- si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias 2 Ma. 9:20
- et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere 2 Ma. 9:21
- ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos Mt. 5:45
- non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis Mt. 10:20
- vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt Mt. 10:30
- et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri Mt. 12:27
- vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt Mt. 13:16
- ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit Mt. 19:8
- quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud Mk. 10:5
- si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt Lk. 11:19
- vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos Lk. 11:47
- sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis Lk. 12:7
- sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes Lk. 12:35
- ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri Lk. 21:15
- patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt Jn. 6:49
- hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum Jn. 6:58
- vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum Jn. 8:41
- vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius Jn. 8:44
- et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt Acts 2:17
- viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis Acts 2:22
- et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri Acts 3:17
- et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem Acts 7:43
- dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos Acts 7:51
- quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis Acts 7:52
- testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio Rom. 1:9
- et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta Rom. 12:2
- ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi Rom. 16:2
- an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 1 Cor. 6:19
- sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt 1 Cor. 7:14
- non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis 2 Cor. 1:24
- timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo 2 Cor. 11:3
- non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis Eph. 1:16
- inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis Eph. 1:18
- servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo Eph. 6:5
- gratias ago Deo meo in omni memoria vestri Phil. 1:3
- ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea Heb. 3:9
- non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis Heb. 6:10
- et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini 1 Pet. 1:17
- et hinc oportet vos scire, quoniam mulieres dominantur vestri. nonne doletis et laboratis, et omnia mulieribus confertis et datis? 3 Esd. 4:22
- quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri. 4 Esd. 1:25
- quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia. 4 Esd. 1:26
- est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione. 4 Esd. 12:47
- et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit Altissimus. 4 Esd. 14:31
- et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt. 4 Esd. 14:33