ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos Gen. 9:9
et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestroGen. 31:6
si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo Gen. 43:5
non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti Gen. 45:8
et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis Gen. 50:4
ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestroEx. 5:11
vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra Ex. 8:25
dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me Ex. 8:28
revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt Ex. 10:8
omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestroEx. 23:13
servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui Ex. 23:25
ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestroEx. 23:31
recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper Ex. 32:13
facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestroEx. 32:30
de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea Lev. 22:25
panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris Lev. 23:14
sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestroLev. 23:40
servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt Lev. 25:44
persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio Lev. 26:8
si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum Num. 10:9
et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestroDt. 1:32
vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in praesentem diem Dt. 4:4
si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis Dt. 4:25
non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt Dt. 6:14
vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam vobis ostenderat Dt. 9:16
proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestroDt. 9:17
si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra Dt. 11:13
en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem Dt. 11:26
videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestroDt. 11:32
ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos Dt. 12:12
propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui Dt. 13:5
vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus Israhel Dt. 29:10
ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem Dt. 29:18
et rursum in hoc inquit scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum Hettheum Eveum et Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum Josu. 3:10
siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus Josu. 4:23
praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini Josu. 6:10
qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus Josu. 9:24
mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem Josu. 18:6
sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc Josu. 23:8
et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit Josu. 23:9
iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:13
et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestroJosu. 24:27
nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes 1 Ki. 2:3
ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim 1 Ki. 7:3
sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro1 Ki. 12:16
dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro1 Ki. 12:20
igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit 1 Ki. 12:24
filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro2 Ki. 1:24
misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum 2 Ki. 2:5
et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus 3 Ki. 12:14
dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me 4 Ki. 19:6
et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius 4 Ki. 23:21
vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro2 Par. 15:7
cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta evenient prospera 2 Par. 20:20
insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro2 Par. 28:10
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israhel 2 Par. 35:3
et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude 2 Esd. 9:5
respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum Tob. 5:21
dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar Tob. 10:11
et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum Jud. 8:21
quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestroJud. 10:12
numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos Job 13:7
adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestroJob 21:5
vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili Ps. 76:11
ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit Pr. 1:26
et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me Isa. 37:6
date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem Jer. 13:16
dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae Jer. 13:18
quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestroJer. 29:13
haec inquit Dominus exercituum Deus Israhel dicens vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes faciamus vota nostra quae vovimus ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina implestis vota vestra et opere perpetrastis ea Jer. 44:25
ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem Jer. 49:5
idcirco haec dicit Dominus Deus quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati Ezec. 5:7
et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati Ezec. 11:12
et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis Ezec. 20:43
et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi Ezec. 35:13
idcirco haec dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam portent Ezec. 36:7
et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerim Ezec. 36:36
expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestroJoel 1:5
nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctu Joel 2:12
et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio Joel 2:23
et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis Amos 5:26
transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est Amos 6:2
ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum Mt. 6:25
nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestroMt. 10:29
fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur Mt. 25:8
at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas Lk. 11:46
nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum Lk. 12:32
et capillus de capite vestro non peribit Lk. 21:18
dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire Jn. 8:21
dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestroJn. 8:24
non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius Rom. 6:12
empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro1 Cor. 6:20
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen Gal. 6:18
omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus Eph. 4:29
gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen Phil. 4:23
nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestroCol. 3:8
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen Ph'm 1:25
etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu Jas. 2:2
si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem. 3 Esd. 2:5
si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini. 4 Esd. 14:34