ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es Gen. 18:5
et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat Gen. 42:20
qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite Gen. 42:33
fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam Gen. 42:34
respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum Gen. 43:3
at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrumGen. 43:7
sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum Gen. 43:13
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero Gen. 43:14
respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrumGen. 44:17
et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae Gen. 45:18
praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes Gen. 45:19
cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrumGen. 46:33
congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrumGen. 49:2
praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae Ex. 5:13
quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos Ex. 10:16
sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam Ex. 10:17
et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo Ex. 12:17
fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane Ex. 12:22
et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos Ex. 16:7
et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum Ex. 16:8
dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrumEx. 16:9
recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper Ex. 32:13
quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus Ex. 32:24
quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit Ex. 35:11
ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrumLev. 18:24
adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra Lev. 26:5
et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere Lev. 26:37
tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur Num. 18:7
sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos Num. 32:23
peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit Dt. 9:21
si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra Dt. 11:13
cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos Dt. 11:16
si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei Dt. 11:22
nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis Dt. 11:25
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis Dt. 13:4
audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos Dt. 20:3
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrumDt. 20:18
et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius Dt. 31:12
audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis Josu. 2:10
et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum Josu. 2:11
ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore Josu. 4:24
ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra Josu. 22:5
quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum Josu. 22:28
hoc tantum diligentissime praecavete ut diligatis Dominum Deum vestrumJosu. 23:11
tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius Josu. 24:3
nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel Josu. 24:23
et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum Judg. 6:9
loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum Judg. 9:2
ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim 1 Ki. 7:3
vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias 1 Ki. 10:19
et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israhel 1 Ki. 11:2
si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum1 Ki. 12:14
non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius 1 Ki. 26:16
et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibus 3 Ki. 12:11
et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus 3 Ki. 12:14
tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa 4 Ki. 11:6
vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam 4 Ki. 12:7
sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate 4 Ki. 17:36
sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum 4 Ki. 17:39
praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini 1 Par. 22:19
tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta quae appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini 2 Par. 23:5
et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc 1 Esd. 4:2
et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum Tob. 9:11
audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi Tob. 14:10
posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei Jud. 8:13
super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrumJob 6:27
comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum Ps. 22:26
confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum Ps. 31:24
ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima Ps. 48:13
sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper Ps. 62:8
nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri Ps. 75:5
et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam Sir. 51:34
operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo Sir. 51:38
et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat Isa. 1:31
et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem Isa. 28:18
prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob Isa. 41:21
ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos Isa. 41:24
adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum Isa. 51:2
quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra Isa. 55:2
sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret Isa. 59:2
et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio Isa. 65:15
videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur inimicis suis Isa. 66:14
quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrumIsa. 66:22
et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrumJer. 25:7
haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis Jer. 29:8
dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam Jer. 42:4
et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem Jer. 51:46
qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrumJer. 51:50
sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris Bar. 2:21
dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt Ezec. 12:11
et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus Ezec. 23:49
vos autem montes Israhel ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israhel prope est enim ut veniat Ezec. 36:8
et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel Ezec. 47:22
et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia Joel 2:13
verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrumJoel 3:4
ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput vestrumJoel 3:7
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum Amos 8:10
et dixi audite principes Iacob et duces domus Israhel numquid non vestrum est scire iudicium Mic. 3:1
verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Aegypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere Agg. 2:5
ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta iacta sunt templi Domini ponite super cor vestrumAgg. 2:18
ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum Mal. 2:3
nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere Mal. 2:15
cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere Mal. 2:16
adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat pacem 2 Ma. 1:4
ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt 2 Ma. 9:25
sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est Mt. 5:16
adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est Mt. 6:1
quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum Mt. 6:27
sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis Mt. 18:14
qui maior est vestrum erit minister vester Mt. 23:11
et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est Mt. 26:21
quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrumMk. 8:17
et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei Lk. 6:20
beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis Lk. 6:22
date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis Lk. 6:38
et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes Lk. 11:5
et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate Lk. 11:39
quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum Lk. 12:25
ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit Lk. 12:34
respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare Lk. 13:15
et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati Lk. 14:5
et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis Lk. 16:12
quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe Lk. 17:7
nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat Lk. 22:27
respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis Jn. 1:26
dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum Jn. 7:6
cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat Jn. 8:7
ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis Jn. 8:38
dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet Jn. 9:41
non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite Jn. 14:1
pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet Jn. 14:27
haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur Jn. 15:11
mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt Jn. 15:20
sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrumJn. 16:6
et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis Jn. 16:22
usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum Jn. 16:24
illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem Jn. 19:15
dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrumJn. 20:17
dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate Acts 1:7
Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus Acts 2:38
et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrumActs 3:16
in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus Acts 17:28
contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam Acts 18:6
propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrumActs 20:31
propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit Acts 27:34
nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam Rom. 6:22
obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrumRom. 12:1
unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem Rom. 15:2
hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi 1 Cor. 1:12
gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium 1 Cor. 1:14
et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit 1 Cor. 5:2
audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos 1 Cor. 6:1
gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor 1 Cor. 14:18
quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant 1 Cor. 14:26
per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant 1 Cor. 16:2
refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt 1 Cor. 16:18
et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est 2 Cor. 2:3
ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis 2 Cor. 2:9
non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem 2 Cor. 7:7
et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum 2 Cor. 7:15
scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos 2 Cor. 9:2
qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae 2 Cor. 9:10
alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum2 Cor. 11:8
et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei Phil. 1:25
necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos Phil. 2:25
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu Phil. 4:19
nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae Col. 2:5
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos 1 Th. 2:7
memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei 1 Th. 2:9
sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos 1 Th. 2:11
ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore 1 Th. 4:4
et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis 1 Th. 4:11
gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem 2 Th. 1:3
neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus 2 Th. 3:8
videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo Heb. 3:12
cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem Heb. 6:11
si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei Jas. 1:5
aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus Jas. 5:3
ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis Jas. 5:12
tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat Jas. 5:13
nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor 1 Pet. 4:15
plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit 2 Jn. 1:12
et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra Apoc. 2:23
exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa Apoc. 18:20
ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet. 4 Esd. 2:34
et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos. 4 Esd. 12:49
et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt. 4 Esd. 14:33
si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini. 4 Esd. 14:34