Haller's Concordance: VETERA
- seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera Lev. 25:22
- comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis Lev. 26:10
- nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes 1 Ki. 2:3
- et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera 1 Par. 4:22
- et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel 2 Par. 28:13
- muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione Ps. 31:18
- mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi Cant. 7:13
- ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera Mt. 13:52
- si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova 2 Cor. 5:17