Haller's Concordance: ACCEDENTES
- quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem Gen. 43:19
- ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron Num. 9:6
- at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas Num. 32:16
- et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc 1 Esd. 4:2
- Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos: Dan. 3:8
- Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod praevaricari non licet. Dan. 6:12
- et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis Mt. 13:10
- accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania Mt. 13:27
- et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu Mt. 14:12
- tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt Mt. 15:12
- qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos Mt. 15:23
- et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum Mk. 10:2
- accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas Lk. 8:24
- dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus Lk. 9:12
- inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi Lk. 23:36
- unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis Heb. 7:25
- umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere Heb. 10:1
- ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum 1 Pet. 2:4
- et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum, dixerunt eis: aedificabimus una vobiscum; 3 Esd. 5:68
- accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum: 3 Esd. 8:9