Haller's Concordance: VI
- et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius Gen. 21:25
- quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem Gen. 34:2
- anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit Lev. 6:2
- non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane Lev. 19:13
- dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi 1 Ki. 2:16
- ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua 2 Ki. 23:21
- agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant Job 24:6
- domus David haec dicit Dominus iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum Jer. 21:12
- haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto Jer. 22:3
- multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt 2 Ma. 10:17
- tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur Acts 5:26
- et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris Acts 27:41
- uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam. 4 Esd. 11:46