Haller's Concordance: VICEM
- nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis Judg. 9:16
- quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie 1 Ki. 22:8
- dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam 1 Ki. 23:21
- sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet Isa. 59:18
- idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus Jer. 16:21
- THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum Lam. 3:64
- si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo 1 Tim. 5:4
- et ostiarii per singulas ianuas, ita ut non praevaricaret unusquisque suum vicem; fratres enim ipsorum Levitae paraverunt illis. 3 Esd. 1:16