Haller's Concordance: VICINA
- sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum Ex. 3:22
- dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea Ex. 11:2
- igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum Ex. 13:17
- quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus Lev. 13:21
- et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem Dt. 2:19
- locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est 3 Ki. 21:2