Haller's Concordance: VICINAE
- sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus Lev. 13:31
- vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Noemi vocaverunt nomen eius Obed hic est pater Isai patris David Ruth 4:17
- sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis Jer. 49:18
- sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno Bar. 4:24
- et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet Mic. 1:11