Haller's Concordance: VICINOS
- haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos qui tangunt hereditatem quam distribui populo meo Israhel ecce ego evellam eos de terra eorum et domum Iuda evellam de medio eorum Jer. 12:14
- ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt 2 Ma. 9:25
- et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec Lk. 1:65
- dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio Lk. 14:12
- et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat Lk. 15:6