Haller's Concordance: VICISSITUDINEM
- quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me 1 Ki. 24:19
- dicentes Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem praedicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas Jud. 6:17
- elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis Ps. 94:2
- filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis Ps. 137:8
- feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei Pr. 19:17
- sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet Isa. 59:18
- fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei Jer. 51:6
- verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum Joel 3:4