Haller's Concordance: VICOS
- Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair Num. 32:41
- cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida Josu. 13:30
- pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum Josu. 15:9
- et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae 3 Ki. 9:19
- et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat 1 Par. 6:54
- ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur Tob. 13:22
- et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae Jud. 4:4
- surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni Cant. 3:2
- et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni Mk. 1:38
- dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent Mk. 6:36
- et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant Mk. 6:56
- et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc Lk. 14:21