Haller's Concordance: VICTIMIS
- immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi Gen. 31:54
- profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac Gen. 46:1
- quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino Ex. 29:28
- adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei Lev. 4:26
- omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei Lev. 4:31
- ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis Lev. 7:37
- si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester Num. 10:10
- de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant Dt. 32:38
- idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum 1 Ki. 3:14
- melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio Pr. 17:1
- non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture Isa. 43:23
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes Jer. 7:21